Liber Isaiae, 38
1. in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives
2. et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
3. et dixit obsecro Domine memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
4. et factum est verbum Domini ad Isajam dicens
5. vade et dic Ezechiæ hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6. et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
7. hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
8. ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9. scriptura Ezechiæ regis Juda cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua
10. ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quæsivi residuum annorum meorum
11. dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
12. generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum præcisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
13. sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
14. sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
15. quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animæ meæ
16. Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
17. ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea
18. quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19. vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
20. Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini
21. et jussit Isajas ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
22. et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini