Liber Psalmorum, 74
1. In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
3. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4. Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.
5. Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6. nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
8. quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9. quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
10. Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob:
11. et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.