Liber Iob, 35
1. igitur Heliu hæc rursum locutus est
2. numquid æqua tibi videtur tua cogitatio ut diceres justior Deo sum
3. dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
4. itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
5. suspice cælum et intuere et contemplare æthera quod altior te sit
6. si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ quid facies contra eum
7. porro si juste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
8. homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit justitia tua
9. propter multitudinem calumniatorum clamabunt et hejulabunt propter vim brachii tyrannorum
10. et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
11. qui docet nos super jumenta terræ et super volucres cæli erudit nos
12. ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
13. non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
14. etiam cum dixeris non considerat judicare coram eo et expecta eum
15. nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
16. ergo Job frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat