Trouvé 485 Résultats pour: bene esse

  • Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)

  • Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. (Liber Genesis 3, 7)

  • nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. (Liber Genesis 4, 7)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)

  • Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. (Liber Genesis 9, 22)

  • Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, (Liber Genesis 10, 8)

  • Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. (Liber Genesis 12, 13)

  • Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli. (Liber Genesis 12, 16)

  • quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade. (Liber Genesis 12, 19)

  • Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. (Liber Genesis 17, 1)

  • Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. (Liber Genesis 26, 9)

  • Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, (Liber Genesis 26, 28)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina