Liber Genesis, 6
1. cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent
2. videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchræ acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant
3. dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in æternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum
4. gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi
5. videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore
6. pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus
7. delebo inquit hominem quem creavi a facie terræ ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres cæli pænitet enim me fecisse eos
8. Nœ vero invenit gratiam coram Domino
9. hæ generationes Nœ Nœ vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit
10. et genuit tres filios Sem Ham et Jafeth
11. corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate
12. cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram
13. dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra
14. fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus
15. et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
16. fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea
17. ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur
18. ponamque fœdus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
19. et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini
20. de volucribus juxta genus suum et de jumentis in genere suo et ex omni reptili terræ secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere
21. tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum
22. fecit ergo Nœ omnia quæ præceperat illi Deus