Liber Numeri, 27
1. accesserunt autem filiæ Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Joseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2. steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis atque dixerunt
3. pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4. rettulitque Moses causam earum ad judicium Domini
5. qui dixit ad eum
6. justam rem postulant filiæ Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
7. ad filios autem Israël loqueris hæc
8. homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam ejus transibit hereditas
9. si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
10. quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris ejus
11. sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi
12. dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël
13. cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
14. quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin
15. cui respondit Moses
16. provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
17. et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
18. dixitque Dominus ad eum tolle Josue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
19. qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
20. et dabis ei præcepta cunctis videntibus et partem gloriæ tuæ ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël
21. pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israël cum eo et cetera multitudo
22. fecit Moses ut præceperat Dominus cumque tulisset Josue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
23. et inpositis capiti ejus manibus cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus