Gefunden 151 Ergebnisse für: Peccatum
Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)
Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Qui abripit aliquid a patre suo et a matre et dicit: “Hoc non est peccatum”, particeps homicidae est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram. (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
Ne dixeris: “A Deo peccatum meum” quae enim odit, ipse non facit. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)
audiet enim te et cavebit te et quasi defendens peccatum odiet te. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)