Gefunden 142 Ergebnisse für: Philisthim et clade Israheli Deo
Et universus Israel audivit huiuscemodi famam: “Percussit Saul stationem Philisthinorum; et factus est Israel odiosus Philisthim”. Ergo populus congregatus est post Saul in Galgala. (Liber I Samuelis 13, 4)
Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. (Liber I Samuelis 13, 5)
Locutusque est ad eum Samuel: “Quid fecisti?”. Respondit Saul: “Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philisthim congregati fuerant in Machmas, (Liber I Samuelis 13, 11)
dixi: Nunc descendent Philisthim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum”. (Liber I Samuelis 13, 12)
Et Saul et Ionathan filius eius populusque, qui erat cum eis, erat in Gabaa Beniamin; porro Philisthim consederant in Machmas. (Liber I Samuelis 13, 16)
Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. (Liber I Samuelis 13, 19)
Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. (Liber I Samuelis 13, 20)
Egressa est autem statio Philisthim ad fauces Machmas. (Liber I Samuelis 13, 23)
Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. (Liber I Samuelis 14, 1)
Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: “En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant”. (Liber I Samuelis 14, 11)
Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. (Liber I Samuelis 14, 13)
Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 21)