Gefunden 47 Ergebnisse für: divitias
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; (Epistula II ad Corinthios 8, 2)
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, (Epistula ad Ephesios 1, 7)
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. (Epistula ad Philippenses 4, 19)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; (Epistula ad Colossenses 1, 27)
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, (Epistula ad Colossenses 2, 2)
maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
dicentium voce magna: “Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem”. (Apocalypsis Ioannis 5, 12)
et afferent gloriam et divitias gentium in illam. (Apocalypsis Ioannis 21, 26)