Gefunden 11 Ergebnisse für: fugite
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “Redemit Dominus servum suum Iacob”. (Liber Isaiae 48, 20)
Levate signum in Sion, fugite, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. (Liber Ieremiae 4, 6)
Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna. (Liber Ieremiae 6, 1)
“Fugite, salvate animas vestras et eritis quasi myricae in deserto”. (Liber Ieremiae 48, 6)
Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum. (Liber Ieremiae 49, 8)
Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 10)
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 23)
Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. (Epistula I ad Corinthios 10, 14)