Gefunden 11 Ergebnisse für: mysteria Dei
Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. (Liber II Maccabaeorum 13, 21)
Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. (Liber Proverbiorum 20, 19)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Multi sunt excelsi et gloriosi, sed mansuetis revelat mysteria sua. (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
denudare autem amici mysteria amputatio spei est. (Liber Ecclesiasticus 27, 24)
sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: (Prophetia Danielis 2, 28)
Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt. (Prophetia Danielis 2, 29)
Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)
Qui respondens ait illis: “Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)