Gefunden 6 Ergebnisse für: patientes
in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae. (Liber Baruch 6, 53)
spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, (Epistula ad Romanos 12, 12)
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)
Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)
Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)