Gefunden 922 Ergebnisse für: terrae gentes
quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 3)
Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius, (Apocalypsis Ioannis 18, 9)
Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius: (Apocalypsis Ioannis 18, 11)
et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 23)
Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)
Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. (Apocalypsis Ioannis 19, 19)
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)
et exibit seducere gentes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog; congregare eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris. (Apocalypsis Ioannis 20, 8)
Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; (Apocalypsis Ioannis 20, 9)
Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam; (Apocalypsis Ioannis 21, 24)