Gefunden 68 Ergebnisse für: timor
Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)
Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. (Liber Proverbiorum 10, 27)
Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino, sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)
Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione; (Liber Sapientiae 17, 11)
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)
Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)