Gefunden 194 Ergebnisse für: Angelus somnium/page/1/page/16/page/3/page/4/page/5/page/5
Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, (Liber Genesis 16, 7)
Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. (Liber Genesis 16, 9)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 22, 11)
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens: (Liber Genesis 22, 15)
Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: (Liber Genesis 37, 6)
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. (Liber Genesis 37, 9)
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Liber Genesis 37, 10)
Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi: (Liber Genesis 40, 5)