Gefunden 314 Ergebnisse für: Jacob's Story
Ego enim Dominus, et non mutor: et vos filii Jacob, non estis consumpti. (Prophetia Malachiae 3, 6)
Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)
Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 15)
Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, (Evangelium secundum Lucam 3, 34)
Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. (Evangelium secundum Lucam 13, 28)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)