Gefunden 298 Ergebnisse für: Malum
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. (Actus Apostolorum 25, 18)
At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. (Actus Apostolorum 28, 21)
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: (Epistula ad Romanos 2, 9)
Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet: (Epistula ad Romanos 7, 21)
Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: (Epistula ad Romanos 12, 9)
nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. (Epistula ad Romanos 12, 17)
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Epistula ad Romanos 12, 21)
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)