Gefunden 86 Ergebnisse für: caro
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! (Liber Psalmorum 62, 2)
Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet. (Liber Psalmorum 64, 3)
Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. (Liber Psalmorum 72, 26)
Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. (Liber Psalmorum 77, 39)
Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. (Liber Psalmorum 83, 3)
Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. (Liber Psalmorum 108, 24)
Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 144, 21)
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)
Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi. (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
Quid lucidius sole? et hic deficiet ; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. (Liber Ecclesiasticus 17, 30)
Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)