Gefunden 18 Ergebnisse für: cithara
Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara. (Liber Psalmorum 146, 7)
Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara. (Liber Psalmorum 150, 3)
Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. (Liber Isaiae 5, 12)
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris. (Liber Isaiae 16, 11)
Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur? (Epistula I ad Corinthios 14, 7)