Gefunden 5 Ergebnisse für: dubium
Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ? (Liber Exodus 10, 10)
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32, 23)
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)
Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. (Liber Esther 15, 1)
Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. (Epistula I ad Timotheum 6, 7)