Gefunden 53 Ergebnisse für: gens
Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. (Liber Ieremiae 31, 36)
Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. (Liber Ieremiae 33, 24)
et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam. (Liber Ieremiae 49, 36)
Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quæ ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)
Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ. (Liber Ieremiae 50, 41)
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)
Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. (Prophetia Michaeae 4, 3)
Convenite, congregamini, gens non amabilis, (Prophetia Sophoniae 2, 1)
Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator. (Prophetia Sophoniae 2, 5)
Et respondit Aggæus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt. (Prophetia Aggaei 2, 15)
Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota. (Prophetia Malachiae 3, 9)
consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)