Gefunden 52 Ergebnisse für: habitant
De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram: (Liber Psalmorum 32, 14)
et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis. (Liber Psalmorum 64, 9)
Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. (Liber Psalmorum 67, 7)
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. (Liber Psalmorum 74, 4)
Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te. (Liber Psalmorum 83, 5)
moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo. (Liber Psalmorum 97, 7)
Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt ; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum ; (Liber Isaiae 65, 4)
Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus: Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti. (Liber Ieremiae 24, 8)
et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto: (Liber Ieremiae 25, 24)
Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus: non ostia, nec vectes eis: soli habitant. (Liber Ieremiae 49, 31)