Gefunden 57 Ergebnisse für: novum nativitatem

  • Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulæ, et habitatores earum. (Liber Isaiae 42, 10)

  • Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)

  • Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. (Liber Ieremiae 31, 22)

  • Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum, (Liber Ieremiae 31, 31)

  • Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)

  • Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël? (Prophetia Ezechielis 18, 31)

  • Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt: et ambo conservantur. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 17)

  • Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 29)

  • Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)

  • Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)

  • Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina