Gefunden 19 Ergebnisse für: silentio
Teth. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei. (Lamentationes 3, 26)
Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens: (Actus Apostolorum 21, 40)
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
Mulier in silentio discat cum omni subjectione. (Epistula I ad Timotheum 2, 11)
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. (Epistula I ad Timotheum 2, 12)