Gefunden 48 Ergebnisse für: victoria triumphi salus
Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. (Liber Psalmorum 19, 7)
Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? (Liber Psalmorum 26, 1)
Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. (Liber Psalmorum 34, 3)
Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 36, 39)
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 59, 13)
Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me. (Liber Psalmorum 68, 30)
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 107, 13)
Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. (Liber Psalmorum 118, 155)
in filiis hominum, in quibus non est salus. (Liber Psalmorum 145, 3)
et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est. (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
Et facta est salus magna in Israël in die illa. (Liber I Maccabaeorum 4, 25)