Gefunden 92 Ergebnisse für: Magnum Commission
magister quod est mandatum magnum in lege (Evangelium secundum Matthaeum 22, 36)
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes (Evangelium secundum Lucam 5, 29)
et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare (Evangelium secundum Lucam 16, 26)
et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate (Evangelium secundum Lucam 22, 12)
curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum (Actus Apostolorum 8, 2)
factum est ergo magnum gaudium in illa civitate (Actus Apostolorum 8, 8)
vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariæ dicens esse se aliquem magnum (Actus Apostolorum 8, 9)
et videt cælum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo in terram (Actus Apostolorum 10, 11)
ego eram in civitate Joppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et venit usque ad me (Actus Apostolorum 11, 5)
illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Fœnicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus (Actus Apostolorum 15, 3)