Gefunden 41 Ergebnisse für: desperatio spem
vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem (Epistula ad Romanos 8, 20)
quæcumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus (Epistula ad Romanos 15, 4)
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur (Epistula II ad Corinthios 3, 12)
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus (Epistula ad Galatas 5, 5)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 15)
in spem vitæ æternæ quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora sæcularia (Epistula ad Titum 1, 2)