Gefunden 182 Ergebnisse für: fide fortis
nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)
quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)
sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit (Liber Iob 9, 4)
cujus adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium ejus qui non est fortis (Liber Iob 26, 2)
Deus judex justus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies (Liber Psalmorum 7, 12)
quis est iste rex gloriæ Dominus fortis et potens Dominus potens in prœlio (Liber Psalmorum 23, 8)
quia rectum est verbum Domini et omnia opera ejus in fide (Liber Psalmorum 32, 4)
tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis (Liber Psalmorum 70, 7)
tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israël omnis voluntarius in lege (Liber I Maccabaeorum 2, 42)
et Judas Macchabeus fortis viribus a juventute sua sit vobis princeps militiæ et ipse aget bellum populi (Liber I Maccabaeorum 2, 66)
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 10, 37)