Gefunden 209 Ergebnisse für: fili
fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis (Liber Proverbiorum 3, 11)
fili mi ne effluant hæc ab oculis tuis custodi legem atque consilium (Liber Proverbiorum 3, 21)
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitæ (Liber Proverbiorum 4, 10)
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam (Liber Proverbiorum 4, 20)
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiæ meæ inclina aurem tuam (Liber Proverbiorum 5, 1)
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei (Liber Proverbiorum 5, 7)
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius (Liber Proverbiorum 5, 20)
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam (Liber Proverbiorum 6, 1)
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum (Liber Proverbiorum 6, 3)
conserva fili mi præcepta patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 6, 20)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)