Gefunden 90 Ergebnisse für: panis propositionis
ego sum panis vivus qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus (Actus Apostolorum 2, 42)
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur (Epistula I ad Corinthios 10, 17)