Gefunden 403 Ergebnisse für: sancti Spiritus
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (Epistula II ad Corinthios 1, 22)
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litteræ sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria (Epistula II ad Corinthios 3, 8)
Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei (Epistula II ad Corinthios 7, 1)
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes (Epistula II ad Corinthios 13, 12)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem (Epistula ad Galatas 3, 14)
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem hæc enim invicem adversantur ut non quæcumque vultis illa faciatis (Epistula ad Galatas 5, 17)