Gefunden 171 Ergebnisse für: senectute sapientia/page/7/page/4/page/4/page/5/page/6/page/5
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona (Liber Genesis 15, 15)
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo prædixerat ei Deus (Liber Genesis 21, 2)
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quæ habuerat (Liber Genesis 24, 36)
et deficiens mortuus est in senectute bona provectæque ætatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum (Liber Genesis 25, 8)
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (Liber Genesis 37, 3)
oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)
et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere (Liber Exodus 31, 3)
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quæque repperiant (Liber Exodus 35, 35)
et observabitis et implebitis opere hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa præcepta hæc dicant en populus sapiens et intellegens gens magna (Liber Deuteronomii 4, 6)
mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona et sepultus in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri (Liber Iudicum 8, 32)
revertimini filiæ mi abite jam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios (Liber Ruth 1, 12)
et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum (Liber I Regum 4, 30)