Found 801 Results for: Cadere de Ierusalem
Surrexit ergo Ioab et abiit in Gesur et adduxit Absalom in Ierusalem. (Liber II Samuelis 14, 23)
Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)
Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino”. (Liber II Samuelis 15, 8)
Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde et causam penitus ignorantes. (Liber II Samuelis 15, 11)
Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii”. (Liber II Samuelis 15, 14)
Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)
Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)
Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
et irruemus super eum, in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram; et non remanebit de eo et de omnibus viris, qui cum eo sunt, ne unus quidem. (Liber II Samuelis 17, 12)
Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “Ubi est Achimaas et Ionathan?”. Et respondit eis mulier: “Transierunt hinc ad aquas”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)
dixit ad eum: “Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo. (Liber II Samuelis 19, 20)