Found 534 Results for: Iesu transformat aquam in vinum
Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. (Liber Deuteronomii 28, 39)
et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)
panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 5)
fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)
de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! (Liber Deuteronomii 32, 38)
Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum. (Liber Iudicum 5, 25)
Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. (Liber Iudicum 9, 13)
Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, (Liber Iudicum 13, 4)
Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)
et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)
habentem paleas et pabulum pro asinis nostris et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri, qui cum servo tuo sunt; nulla re indigemus nisi hospitio”. (Liber Iudicum 19, 19)
dixitque ei: “Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades!”. (Liber I Samuelis 1, 14)