Found 3760 Results for: Liber Iosue Iosue foedus promissa terra et tribus ex Israel
Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)
De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale, (Liber Genesis 10, 11)
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan. (Liber Genesis 10, 25)
Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)
Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem. (Liber Genesis 11, 1)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)
Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. (Liber Genesis 11, 28)
Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)
Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)