Found 1461 Results for: Rex
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. (Liber Genesis 25, 34)
Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)
Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi”. (Liber Genesis 28, 15)
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)
et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quae dederis mihi, decimas offeram tibi”. (Liber Genesis 28, 22)
Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos. (Liber Genesis 31, 17)
Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum; (Liber Genesis 31, 45)
Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te. (Liber Genesis 31, 51)
Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32, 23)
Et erexit ibi altare et vocavit illud: “Deus est Deus Israel”. (Liber Genesis 33, 20)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem. (Liber Genesis 35, 20)