Found 2824 Results for: Super
Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “Amen!” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? (Epistula I ad Corinthios 14, 16)
et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. (Epistula II ad Corinthios 3, 13)
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis; (Epistula II ad Corinthios 7, 13)
Gratias Deo super inenarrabili dono eius. (Epistula II ad Corinthios 9, 15)
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. (Epistula ad Galatas 6, 16)
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, (Epistula ad Ephesios 2, 20)
unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. (Epistula ad Ephesios 4, 6)