Found 134 Results for: aeternam vitam
manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. (Epistula ad Hebraeos 2, 15)
“Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, (Epistula I Petri 3, 10)
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. (Epistula I Petri 5, 10)
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)
— et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — (Epistula I Ioannis 1, 2)
Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam. (Epistula I Ioannis 2, 25)
Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. (Epistula I Ioannis 3, 14)
Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet. (Epistula I Ioannis 5, 12)
Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomen Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)