Found 91 Results for: clypeus fidei galea salutis
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)
Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, (Evangelium secundum Lucam 1, 77)
Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)
Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)
Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. (Actus Apostolorum 14, 27)
Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis”. (Actus Apostolorum 16, 17)
Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. (Actus Apostolorum 27, 20)
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, (Epistula ad Romanos 1, 5)
Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)