Found 91 Results for: inimicos/page/5/page/5/page/2/page/2/page/3/page/7/page/8
Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio. (Liber Leviticus 26, 7)
et omnis vir bellator armatus Iordanem transierit, donec expulerit Dominus inimicos suos ante se, (Liber Numeri 32, 21)
ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 6, 19)
“Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos, (Liber Deuteronomii 20, 3)
Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)
Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. (Liber Deuteronomii 28, 7)
Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur. (Liber Deuteronomii 30, 7)
Qui dixit ad eos: “Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras”. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, (Liber Iudicum 3, 28)
Et oravit Anna et ait: “Exsultavit cor meum in Do mino, exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos, quoniam laetata sum in salutari tuo. (Liber I Samuelis 2, 1)
At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. (Liber I Samuelis 14, 47)
non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra”. (Liber I Samuelis 20, 15)