Found 31 Results for: orationis afflictionis
Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae. (Liber Deuteronomii 16, 3)
Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)
Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)
Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 16)
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie; praevenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)
Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum; (Liber Psalmorum 18, 19)
Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
“Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; (Liber I Maccabaeorum 7, 37)
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus iuxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)
Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: “Non mihi placent”; (Liber Ecclesiastes 12, 1)
Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur; (Liber Ecclesiasticus 3, 6)