Found 13 Results for: ovis
Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet. (Liber Exodus 22, 3)
“Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis. (Liber Leviticus 7, 23)
“Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. (Liber Leviticus 22, 27)
Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis. (Liber Leviticus 22, 28)
Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)
Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)
Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 176)
Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Isaiae 13, 14)
Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. (Liber Isaiae 53, 7)
Ova aspidum rumpunt et telas araneae texunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in regulum. (Liber Isaiae 59, 5)
Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 17)