Found 94 Results for: puer

  • Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema. (Liber I Maccabaeorum 11, 54)

  • Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. (Liber Proverbiorum 20, 11)

  • Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. (Liber Proverbiorum 29, 15)

  • Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri. (Liber Ecclesiastes 4, 13)

  • Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)

  • Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam; (Liber Sapientiae 8, 19)

  • Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)

  • Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; (Liber Isaiae 7, 16)

  • quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)

  • et reliquiae ligni saltus eius tam paucae erunt, ut puer scribat ea. (Liber Isaiae 10, 19)

  • Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos. (Liber Isaiae 11, 6)

  • Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit. (Liber Isaiae 65, 20)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina