Found 174 Results for: sanctum

  • Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)

  • Qui ait eis: “Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane”. (Liber Exodus 16, 23)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". (Liber Exodus 28, 36)

  • et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram (Liber Exodus 29, 6)

  • Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. (Liber Exodus 29, 37)

  • Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)

  • Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. (Liber Exodus 30, 25)

  • Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 31)

  • Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. (Liber Exodus 30, 32)

  • Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum. (Liber Exodus 30, 35)

  • Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama. (Liber Exodus 30, 36)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina