Found 55 Results for: sapientes
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; (Epistula II ad Corinthios 11, 19)
Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)
implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; (Epistula ad Philippenses 2, 2)