Found 35 Results for: tuba
Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 14)
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin. (Prophetia Osee 5, 8)
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)
Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum; congregate populum, sanctificate conventum, coadunate senes, (Prophetia Ioel 2, 15)
Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? (Prophetia Amos 3, 6)
Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri. (Prophetia Zachariae 9, 14)
Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)