Found 85 Results for: ultima iudicio
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? (Evangelium secundum Matthaeum 23, 33)
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis. (Evangelium secundum Lucam 10, 14)
Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 32)
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio: (Evangelium secundum Ioannem 16, 8)
de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 11)
Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te”, (Actus Apostolorum 24, 25)
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, (Actus Apostolorum 26, 6)
Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? (Epistula I ad Corinthios 6, 6)
sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus. (Epistula ad Titum 3, 11)
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2, 13)