Found 94 Results for: virtutem
Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)
Nosse enim te consummata iustitia est, et scire virtutem tuam radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)
Quodam autem tempore et in medio aquarum supra virtutem ignis exardescit, ut iniquae terrae genimina exterminet. (Liber Sapientiae 16, 19)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)
Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
Secundum virtutem tuam conversare cum proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas. (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera. (Liber Ecclesiasticus 31, 40)