Found 7 Results for: Debbora
Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)
Quæ dixit ad eum: Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)
Dixitque Debbora ad Barac: Surge, hæc est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas: en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. (Liber Iudicum 4, 14)
Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes: (Liber Iudicum 5, 1)
Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël. (Liber Iudicum 5, 7)
Surge, surge Debbora ; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm. (Liber Iudicum 5, 12)
Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. (Liber Iudicum 5, 15)