Found 1962 Results for: Deus Adam

  • Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)

  • Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)

  • Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)

  • Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. (Liber Genesis 5, 3)

  • Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 4)

  • Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 5)

  • Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)

  • Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)

  • Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), (Liber Genesis 6, 12)

  • Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina